1 Samuel 15

etc. etc. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Ideo jubet Dominus demoliri jumenta Amalec, etc., usque ad subsannationem Dei in coelum projecerunt. . ID. Cinaeus ipse est Jethro cognatus Mosi, etc., usque ad multitudinem populi. . GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus. . GREG., lib. XXXIV Moral., et apud Euch. Parvulus est in oculis suis, etc., usque ad unde: . etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Act. 21.. . ID. Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet. Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetae. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judaeorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere. RAB. ex Aug. Iste cui dixit, etc., usque ad non secundum humani generis unam eamdemque naturam. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judaeis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et praedicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit. . Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum. . .
Copyright information for VulgGlossa